Gerardus Brownlee

Wikidata Gerardus Brownlee
Res apud Vicidata repertae:
Gerardus Brownlee: imago
Gerardus Brownlee: imago
Nativitas: 4 Februarii 1956; Christopolis
Patria: Nova Zelandia

Gerardus Brownlee, Anglice saepius Gerry sed nomine pleno Gerard Anthony Brownlee (Christopoli natus die 4 Februarii 1956) est politicus Novae Zelandiae.

Christopoli in Collegio Sancti Bedae educatus, Gerardus Brownlee iuxta patrem lignarius, deinde apud idem collegium praeceptor operam dedit. Ab anno 1996 ad parlamentum Novozelandense legatus est pro circulo Christopolitano Ilam. Factione nationali in comitiis anni 2008 victrice, primo ministro Ioanne Key, minister ab evolutione et energia statim factus est, sed annis 2010 et 2011 ministeria a munitione atque a restitutione Christopolitana suscepit (quae urbs terrae motibus 2010 et 2011 delapidata est). Denuo mense Aprili 2017, aliis inceptis relictis, minister a rebus externis nominatus est a primo ministro Gulielmo English.


Developed by StudentB